- SEBASTIANUS
- I.SEBASTIANUSLusitaniae Rex, fil. posthumus Iohannis, na tus A. C. 1554. ex Iohanna, filia Caroli V. successit avo Iohanni III. fidei Christianae zelô et animi magnitudine inclitus. A Mahomere, contra patruum suum Abdemelechum, Fezzae et Maroci Regem suppetiae regatus, cum flore nobilitatis in Africam traiecit, A. C. 1578. Sed victus ad Alcaceram, die 4. August. huius anni, periisse dictus est, An. aetat. 25. cum et Mehometes in paludibus mersus, et victor Abdemelechus, in lectica mortuus esset. Interim venit Venetias, A. C. 1598. qui se hunc Sebastianum diceret; quem vultu, voce, gestu tam exacte referebat, ut a Lusitanis ibi degentibus pro Rege suo haberetur. Paulo post detentus, et examinatus, idem confirmavit, ostensis etiam in corpore notis indubitatis, quae in vero Sebastiano prius erant animadversae: imo res maxime arcanas, quas cum Venetorum legatis olim contulerat, Senatui aperuit, ut fidem tantum non impetratet. Sed tantum valuere Hispani apud Venetos, ut ab iis urbe pelleretur: Tum in Tuscia captus Neapolimque abductus, ibi omnibus ludibrio fuit, in asino per urbem circumductus. Postea rasus et ad triremes damnatus, tandemque in Hispaniam abductus, ibi in vinculis periit, frustra, Regem suum Lusitanis repetentibus. Vasconcellos Hist. Lusit. vide Becmannum in Orbe Georgr. Polit.II.SEBASTIANUSin aula Zenonis Imperatoris potens, omnia venalia habuit. Vide Evagr. l. 3. c. 1.III.SEBASTIANUSvide Lovinus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.